PLUVIALE Vestimentum

PLUVIALE Vestimentum
PLUVIALE Vestimentum
occurrit apud Ael. Lamprid. in alexandro Severo, c. 27. Paenulis intra urbem causâ frigoris ut senes uterentur permisit, quum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset. A plavia, quod non nisi hôc tempore gestaretur; ut itinerarium, ab itinere. Vet. Scholiastes Iuvenalis ad illud Sat. 9. v. 28.
———— ———— pingues aliquando lacernas,
in alio pingues, ut ostendat grossas, ac per hoc pluviales, quae muniant a pluvia, non quae ornent. etc. Nempe ad pluviam lacernae habebantur, supra togam inici solitae. Hinc in officiis faciendis et salutationibus matutinis obeundis, togatos sequebantur verna cum lacernis, quas spra togam accipicbant, si forte plueret. Martialis meminit huius moris, l. 12. Epigr. 26. v. 11.
———— subitae cum cadit imber aquae.
Nec venit ablatis clamatus verna lacernis.
Eâdem fini, Ludorum quoque tempore, lacernas fupra togam habeant: Pliniusque intendi pretia lacernarum seribit, ex nubilo Virgiliarum occasu, quod pluviosam hiemem futuram significarent. Ac tiberius, referente Dione, ὑετοῦ εν πανηγύρει τινὶ γενομένου ἐπενέδυ φαὶαν μανδύην, h. e. pluviâ in panegyri ingruente supra togam induit lacernam etc. Etiam Paenulae partim itinerariae, partim pluviales, fuêre, quibus extra urbem tantum et in itinere uterbatur. Lucillius,
Paenula; si quaeris, cantherius, servus segestro,
Utilior mihi quam sapiens.
Varro, Non quaerenda est homini, qui habet virtutem, panula in imbri. Ut plurimum scorteae. Martialis, l. 14. Epigr. 130.
Ad subitas numquam scortea desit aquas, etc.
Tribunos Plebis hinc paenaulas pluviaetempore ferre consuevisse, tradit Spartran. in Hadriano, c. 3. Sed nec solum illi. Verum etiam reliqui Magistratus id fecisse videntur: imo Hadriani temporibus paenulae iam erant in promiscuo usu, etiam Senatoribus, et cum pluviale tempus non esset. Rarus tamen earum etiam tum usus et non nisi frigoris casâ aut pluviae capiebantur, A quibus aliud quoddam Paenularum distinctum genus fuit, ex lana, quas intra Urbem usurpârunt sub Imperatoribus, hiemis praecipus tempore et frigoris, quas gausapinas appellat Martialis, l. 14. Epigr. 145. 147. sed de Paenulis plura suô, ut et de Lacernis, quae,
cum antiquitus pluviales ac itinerariae solum essent, postea quoque, apud Senatores, Equites ac plebem ipsam, passim et omni tempore, adhiberi coeperunt, vide Salmas. ad Spartian. et Lamprid. loc. cit. Hinc Pluviale, substantive et per se postitum, genus vestis designat pinguis et villosae pluvialique tempestate geri aptae. Pluvium dicitur in Capitulis Caroli M. vestis, quae totum hominem operit et pluvia defendit. Pallium pluviale, vocatur Iohanni Monacho in Vita Odonis Abbatis cluniacens. l. 2. Cappa dicitur in Vita Leonis IX. c. 8. At Pluvialis, vestis fuit Episcopi, quam sic de scribit Durandus, Rtionalis, l. 3. c. num. 13. Pluvialie velcappa, habet caputium, prolixa est usque adpedes in interiore parte simbriis adornata, quam non nisi in maioribus festivitatibus induunt. Eiusdem meminit Memoriale Cencii Camerarii, de Pontisicis in auguratione, Prior Diaconorum ipsum de Pluviali rubeo ammantat, et eidem electo nomen imponit. Nempe haec vestis a pluvia quidem nomen habuit, sed non usum vestimenti pluvialis, cuius imitatione factâ sicque appellata est. Hinc Concil. Budense A. C. 1279. c. 19. Praetere a statuimus, quod Archiepiscopi, Episcopimitrati, cum superpellieis, stolis et cappis seu pluvalibus, Symbolo adsint etc. Vide et Pluviale. Non sumi autem hanc verstem cum Manipulo, nec in Matutino etiam maxime sollenni, nisi tempore nonaelectionis ab Hebdomadario dicendae, qui una cum duobus Praecentoribus illa ornetur: cum vero ipse Episcopus officium dirigit, nonam lectionem in cappa consueta eum recitare, exceptâ Nocte Dominicae Nativitatis, in qua Pluviali utatur, ad dicendam orationem, in fine Matutini: Ieiviorum denique tempore, Pluviali rubri coloris uti Papam, alitaque huc pertinentia, habesapud Macrum Hierolex. Vide et Oct. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 1. l. 1. c. 39.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PENULA seu PAENULA — itinerarium fuit apud Romanos vestimentum aut pluviale, ael. Lamprid. in Alexandro Severo c. 27. ita enim habet Cod. Palatinus, cum alias aut plisviae legatur: et quidem ut plurimum scorteum. Unde Martial. l. 14. Epigramm. 130. cuius lemma… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”